Liber Job*

Caput 10: Versus 1

Taedet animam meam vitae meae.Ibid.Cum autem haec vita vilescit amore coelestis, qui defendebat culpas, jam eas accusat. Et hoc est:Dimittam eloquiumquo utebar in defensione mea.Adversum me,quia confitendo me accuso, non ut qui adhuc erubescit confiteri, quia non tanto desiderio mala deserit, sed quia aliquando aperte confitens non gemit, sed lugenda gaudens dicit, subdit:Loquar in amaritudine,ut amaritudo puniat, quod lingua accusat. Ex poenitentia nascitur securitas, et confidentior interrogat, quomodo erga se agatur. Et hoc est:
(* Traductions européennes)